2 Maccabees 1:5-15

5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo
6 et nunc hic sumus orantes pro vobis
7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
9 et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
10 anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem
11 de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
12 ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos
13 nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae
14 ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
15 cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
The Latin Vulgate is in the public domain.