2 Maccabees 2:12-22

12 similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
13 inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis
14 similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos
15 si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis
16 acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies
17 Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem
18 sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum
19 eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
20 de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione
21 sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem
22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
The Latin Vulgate is in the public domain.