2 Maccabees 2:18-28

18 sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum
19 eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
20 de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione
21 sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem
22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis
24 itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare
25 considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
26 curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur
27 et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus
28 sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus
The Latin Vulgate is in the public domain.