20
de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione
21
sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem
22
et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
23
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis
24
itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare
25
considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
26
curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur
27
et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus
28
sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus
29
veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes
30
sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis