2 Maccabees 2:22-32

22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis
24 itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare
25 considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
26 curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur
27 et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus
28 sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus
29 veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes
30 sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis
31 etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori
32 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est
The Latin Vulgate is in the public domain.