2 Maccabees 2:3-13

3 et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo
4 erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem
5 et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit
6 et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire
7 ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
8 et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
9 et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi
10 sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum
11 et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est
12 similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
13 inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis
The Latin Vulgate is in the public domain.