15
et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur
16
quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant
17
in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declaravit
18
cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens esset
19
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari
20
sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis
21
misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam
22
et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum convertit
23
et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum
24
at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta
25
acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens