2 Maccabees 4:39-49

39 multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato
40 turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto
41 sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere
42 et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
43 de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari
44 et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus
45 et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi
46 itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit
47 et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit
48 cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt
49 quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt
The Latin Vulgate is in the public domain.