2 Maccabees 4:9-19

9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere
10 quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit
11 et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat
12 etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere
13 erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus
14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci
15 et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur
16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant
17 in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declaravit
18 cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens esset
19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari
The Latin Vulgate is in the public domain.