2 Maccabees 7:17-27

17 patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit
18 post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis
19 tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris
20 supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat
21 singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens
22 dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi
23 sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius
24 Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum
25 sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem
26 cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo
27 itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi
The Latin Vulgate is in the public domain.