2 Maccabees 7:23-33

23 sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius
24 Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum
25 sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem
26 cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo
27 itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi
28 peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus
29 ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
30 cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen
31 tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei
32 nos enim pro peccatis nostris haec patimur
33 et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis
The Latin Vulgate is in the public domain.