2 Maccabees 8:1-10

1 Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros
2 et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis
3 misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
4 memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his
5 at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est
6 et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
7 maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur
8 videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis
9 at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari
10 constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret
The Latin Vulgate is in the public domain.