Ecclesiastes 9; Ecclesiastes 10; Ecclesiastes 11; Ecclesiastes 12

Viewing Multiple Passages

Ecclesiastes 9

1 omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit
2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat
3 hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur
4 nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo
5 viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum
6 amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua
8 omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat
9 perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole
10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas
11 verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus
12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit
13 hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam
14 civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio
15 inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis
16 et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita
17 verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos
18 melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ecclesiastes 10

1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ecclesiastes 11

1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum
2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram
3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit
4 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet
5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
7 dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
8 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.

Ecclesiastes 12

1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam
3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina
4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
6 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos
11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo
14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit
The Latin Vulgate is in the public domain.