Psalms 78; Psalms 79

Viewing Multiple Passages

Psalms 78

1 psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
9 adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 79

1 in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus
2 qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare
3 coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos
4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5 Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui
6 cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
8 Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9 vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10 dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram
11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius
13 ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam
14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam
15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam
16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi
17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt
18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi
19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus
20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
The Latin Vulgate is in the public domain.