15
cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
16
factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
17
haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
18
hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
19
videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
20
et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
21
et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
22
et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
23
et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
24
qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
25
media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant