14
erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant
15
respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis
16
et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa
17
hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu
18
multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos
19
multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium
20
ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur
21
his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre
22
mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia
23
facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via
24
Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum