Acts 22:1-10

1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
The Latin Vulgate is in the public domain.