Acts 28:4-14

4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
The Latin Vulgate is in the public domain.