Acts 2:24-34

24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

Images for Acts 2:24-34

The Latin Vulgate is in the public domain.