13
videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
14
hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
15
iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
16
dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
17
sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
18
et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
19
Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
20
non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
21
at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
22
annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
23
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent