26
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
27
et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum
28
dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
29
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus
30
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno
31
hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
32
et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
33
haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos
34
surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri
35
dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis
36
ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum