10
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
11
venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
12
cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
13
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
14
mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
15
et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
16
et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
17
cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
18
quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
19
hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
20
eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui