Additions to Esther 4:14-24

14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudaei: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
16 Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
17 Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther praeceperat.
18 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,
19 et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tuacuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati,si decreveris salvare Israel.
20 Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
21 Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.
22 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, etaliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,
23 (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eiusdeosculari paratus essem,)
24 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem,et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
The Latin Vulgate is in the public domain.