Additions to Esther 9:3-13

3 Nam et provinciarum indices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Iudaeos timore Mardochaei:
4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
5 Itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina:
7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
9 et Phermesta et Arisai, et Aridai, et Iezatha.
10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
12 Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Iudaei quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri iubeam?
13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
The Latin Vulgate is in the public domain.