Baruch 1:1-9

1 et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
2 in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni
3 et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum
4 et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi
5 qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini
6 et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus
7 et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem
8 cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam
The Latin Vulgate is in the public domain.