Baruch 2:6-16

6 Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec
7 quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos
8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
9 et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram
11 et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste
12 peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis
13 avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos
14 exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt
15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
16 respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi
The Latin Vulgate is in the public domain.