Baruch 3:1-11

1 et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te
2 audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
3 quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
4 Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
5 noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
6 quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
8 et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
9 audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
10 quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
11 inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
The Latin Vulgate is in the public domain.