Bel 1:23-33

23 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
24 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia istenon sit Deus vivens: adora ergo eum.
25 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse estDeus vivens: iste autem non est Deus vivens.
26 Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconemabsque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.
27 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter:fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco.Et dixit: Ecce quem colebatis.
28 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer:et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex:Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
29 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem,alioquin interficiemus te, et domum tuam.
30 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer:et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.
31 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
32 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duocorpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis,ut devorarent Danielem.
33 Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum,et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.
The Latin Vulgate is in the public domain.