Bel 1:32-42

32 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duocorpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis,ut devorarent Danielem.
33 Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum,et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.
34 Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes,in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
35 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
36 (z) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius,et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylonesupra lacum in impetu spiritus sui.
37 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium,quod misit tibi Deus.
38 Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquistidiligentes te.
39 Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituitHabacuc confestim in loco suo.
40 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum,et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
41 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis.Et extraxit eum de lacu leonum.
42 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisitin lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
The Latin Vulgate is in the public domain.