Ben Sira 10:5-15

5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
11 omnis potentatus brevis via
12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
The Latin Vulgate is in the public domain.