Ben Sira 11:8-18

8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
15 []
16 []
17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
The Latin Vulgate is in the public domain.