17
ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
18
omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
19
alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
20
omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
21
et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
22
beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
23
qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
24
qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
25
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
26
statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
27
protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet