Ben Sira 14:3-13

3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
The Latin Vulgate is in the public domain.