Ben Sira 1:9-19

9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis
12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum
13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur
14 dilectio Dei honorabilis sapientia
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum
16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur
17 timor Domini scientiae religiositas
18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit
19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur
The Latin Vulgate is in the public domain.