Ben Sira 23:9-19

9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga
13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter
14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illiu
15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt
17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis
19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledica
The Latin Vulgate is in the public domain.