Ben Sira 46:3-13

3 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
4 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
5 aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo
6 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
7 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
8 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
9 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae
10 et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel
11 et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
12 ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo
13 et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
The Latin Vulgate is in the public domain.