Ben Sira 48:13-23

13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
The Latin Vulgate is in the public domain.