Ben Sira 5:1-10

1 noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
2 non sequaris concupiscentiam cordis
3 et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
4 ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
5 de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
6 et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur
7 misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
8 non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
9 subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te
10 noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
The Latin Vulgate is in the public domain.