43
advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior
44
ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam
45
et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi
46
et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum
47
eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam
48
servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat
49
adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis
50
gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo
51
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat
52
et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus
53
et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus