9
si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
10
ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit
11
relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae tuae in me sperabunt
12
quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes
13
quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas
14
auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium
15
ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem inter homines
16
arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus
17
et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius
18
sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis
19
ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo