26
si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
27
nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
28
Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
29
turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
30
respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
31
nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
32
et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
33
hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
34
respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
35
dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
36
dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis