32
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
33
ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
34
sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
35
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
36
facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
37
et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
38
post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
39
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
40
acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
41
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
42
ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum