39
responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
40
nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
41
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
42
dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
43
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
44
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
45
ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
46
quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
47
qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
48
responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
49
respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me