13
inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha
14
dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat
15
et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis
16
sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium
17
at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus
18
tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis
19
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel
20
quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est
21
qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum
22
iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt
23
et post tergum clamare coeperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas