21
qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum
22
iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt
23
et post tergum clamare coeperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas
24
qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quae habeo et dicitis quid tibi est
25
dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas
26
et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam
27
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt
28
nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea
29
vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur
30
posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae
31
mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel