Judith 16:23-31

23 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis
24 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
25 post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel
26 erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius
27 erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
28 mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
29 luxitque illam omnis populus diebus septem
30 in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis
31 dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem.
The Latin Vulgate is in the public domain.