Judith 2:1-10

1 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se
2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui
3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio
4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae
5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum
6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi
7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia
8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus
9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
The Latin Vulgate is in the public domain.