Judith 4:5-15

5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat
6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes
7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim
8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum
9 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio
10 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus
11 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos
12 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini
13 memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit
14 sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis
15 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini
The Latin Vulgate is in the public domain.