Judith 7:13-23

13 dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum
14 et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna
15 et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis
16 melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros
17 contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis
18 et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes
19 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
20 tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te
21 ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum
22 et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati siluissent
23 exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam
The Latin Vulgate is in the public domain.