Judith 8:21-31

21 et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum
22 memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est
23 sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles
24 illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt
25 exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt
26 et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur
27 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus
28 et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio
29 nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum
30 et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis
31 ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus
The Latin Vulgate is in the public domain.